Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5871444

Odwiedza nas 126 gości oraz 0 użytkowników.

XLVII INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES. FERIA SECUNDA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLVII

INCIPIUNT TOCIUS ALBAE ORATIONES ET PRAECES.
FERIA SECUNDA

 

Paschale mysterium recensentes, apostolorum, domine, beato­rum praecibus foueamur, quorum magisterium cognouimus exequendum: per. [GeV 468]

 

Deus aeclesiae tuae redemptor atque perfector, fac, quaesumus, ut apostolorum praecibus paschalis sacramenti dona capiamus, quorum nobis ea tribuisti magisterio praedicare: per[GeV 469]

 

SECRETA. Sacrificia, domine, paschalibus gaudiis immolamus, quibus ecclesia tua mirabiliter renascitur et nutritur: <per.> [GeV 470]

 

Uere dignum: nos praecare clementiam tuam, ut ad caelebrandum dignae paschale mysterium beatorum apostolorum praecibus adiuuemur et quorum praedicatione haec credenda suscepimus, eo­rum patrociniis fideliter exequamur: per Christum dominum.

Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequetur[GeV 471]

 

POST COMMUNIONEM. Impleatur in nobis, quaesumus, domine, sacramenti paschalis sancta libatio nosque de terrenis affectibus ad caelestem transferat institutum: per. [GeV 472]