Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10736637

Odwiedza nas 151 gości oraz 0 użytkowników.

XLVI. DOMINICUM PASCHAE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLVI.
DOMINICUM PASCHAE

 

Deus, qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, da nobis, quesumus, ut qui resurrectionis sollempnia colimus, per innouatione tui spiritus a morte animae resurgamus: per dominum. [GeV 463]

 

Deus, qui nos resurrectionis, dominicae annua solempnitate laetificas, concide propicius, ut per temporalia festa quae agimus peruenire ad gaudia aeterna mereamur: per dominum. [GeV 464]

 

SECRETA. Suscipe, domine, propicius munera famulorum tuorum ut confessione tui nominis et baptismate renouati sempiternam beatitudinem consequantur: per dominum. [GeV 465]

 

Uere dignum: te quidem omni tempore, sed in hoc praecipue die laudare benedicere et praedicare, quod pascha nostrum immo­latus est Christus. Per quem in aeternam uitam filii lucis oriuntur, fidelibus regni caelestis atria reserantur et beati lege conmercii diuinis humana mutantur. Quia nostrorum omnium mors cruce Christi re­dempta est et in resurrectione eius omnium uita resurrexit. Quem in susceptione mortalitatis deum maiestatis agnoscimus et in diuinitatis gloriam deum et hominem confitemur. Qui mortem nostram moriendo distruxit et uitam resurgendo restituit, Iesus Christus dominus noster. Et ideo cum angelis. [GeV 466]

 

Infra actionem ut supra in nocte sancta. Sequitur

 

POST COMMUNIONEM. Omnipotens sempiterne deus, qui ad aeter­nam uitam in Christi resurrectione nos reparas, custodi opera miseri­cordiae tuae et suauitatem corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi unigeniti filii tui nostris infunde pectoribus: per dominum. [GeV 467]