Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5639954

Odwiedza nas 89 gości oraz 0 użytkowników.

XLV. ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLV.
ORATIONES ET PRAECES AD MISSAM IN NOCTE

 

Omnipotens sempiterne deus, qui hanc sacratissimam noctem per uniuersa mundi spatia gloriae dominicae resurrectionis inlustras, conserua in nouam familiae tuae progeniem sanctificationis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renouati puram tibi animam et purum pectus semper exhibeant: per dominum. [GeV 453]

 

Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloriosae dominicae re­surrectionis inlustras, conserua, in noua familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renouati puram tibi exhibeant seruitutem: per dominum. [GeV 454]

 

SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, et plebis tuae et tuorum hostias renatorum, ut et confessione tui nominis et baptismate re­nouati sempiternam beatitudinem consequantur: per dominum. [GeV 455]

 

ITEM ALIA. Suscipe, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medillam te operante proficiant: per dominum. [GeV 456]

 

Uere dignum et iustum est, aequum et salutare: adest enim nobis optatissimum tempus, et desideratae noctis lumen aduenit. Quid enim maius vel melius inuenire poterit, quam domini resurgentis praedicare uirtutem? Hic namque inferorum claustra disrumpens, carissimam nobis hodie suae resurrectionis vixillam suscepit atque hominem remeans inuidia inimici deiectum miranti­bus intulit astris. O noctis istius mystica et ueneranda conmercia! O sanctae matris aecclesiae pia sempiterna beneficia! Non uult habere quod perimat, sed cupit inuenire quod redimat. Exultauit Maria in sacratissimam puerperi, exultat ecclesia in filiorum suorum gene­rationis speciem. Sic fons ille beatus qui dominico latere circumfulxit, molis excepit uiciorum, ut his sacris altaribus uitales escas perpetua uita conferat renatorum. Et ideo cum angelis. [GeV 457]

 

Uere dignum: te quidem omni tempore, sed in hac potentissimam noctem gloriosius praedicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim uerus est agnus qui abstulit peccata mundi; qui mortem nostram moriendo distruxit et uitam resurgendo reparauit. Propterea profusis paschalibus gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et supernae uirtutes atque angelicae concinunt potestates hymnum gloriae tuae sine fine dicen­tes. [GeV 458]

 

INFRA ACTIONEM. Communicantes, et noctem sacratissimam caelebrantes resurrectionis domini nostri Iesu Christi secundum carnem: sed et memoriam. [GeV 459]

 

ITEM INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tri­buens eis remissionem omnium peccatorum, ut inuenires eos in Christo Iesu domino nostro, quaesumus, domine, placatus accipias. Pro quibus maiestati tuae supplices fundimus praeces, ut nomina eorum ascribi iubeas in libro uiuentium: diesque nostros. [GeV 460]

 

POST COMMUNIONEM. Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut diuino munere satiati et sacris mysteriis innouemur et moribus: <per>.[GeV 461]

 

ITEM ALIA. Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut paschalis percepcio sacramenti continuata in nostris mentibus perseueret: per. [GeV 462]