Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5931627

Odwiedza nas 209 gości oraz 0 użytkowników.

XLIIII. INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE. BENEDICTIO FONTIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLIIII.
INDE DISCENDIS CUM LAETANIA AD FONTE.

BENEDICTIO FONTIS

 

Omnipotens sempiternae deus, adesto magne pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis et ad creandos nouos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae uirtutis conpleatur effectus: per[GeV 444]

 

ITEM CONSECRATIO FONTIS. Deus, qui inuisibili potentia tua sacramentorum tuorum mirabiliter operaris affectum, et licet nos tantis misteriis exequentis simus indigni, tu tamen gratiae tuae dono non deseres etiam ad nostras praeces aures tuae pietatis in­clina: deus, cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc uirtutem sanctificationis aquarum natura conciperet: deus, qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluuii effusione signasti, <ut> unius eiusdemque elimenti mysterio et finis esset uiciis et origo uirtutum: respice, domine, in faciem aeclesiae tuae et multiplica in ea genera­tiones tuas, quae gratiae tuae effluentis impetum laetificas ciuitatem tuam, fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innouandis, ut tuae maiestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de spiritu sancto. Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatum archano sui luminis admixtione fecundet, ut sanctificatione concepta ab immaculato diuini fontis utero in nouam renatam creaturam progenies caelestis emergat, et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore, omnis in una pareat gratia mater infantia. Procul ergo hinc iubente te, domine, omnis spiritus inmundus abscidat, procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat, nihil hic loci habeat contrariae uirtutis ammixtio, non insidiando circumuolet, non latendo subripiat, non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu, et tocius nequitiae purgata discessu. Sit fons uiuus, aquae regene­rans, unda purificans, ut omnis hoc lauacro salutifero diluendi ope­ranti in eis spiritu sancto perfecti purgationis indulgentiam conse­quantur.

Hic signas. Unde benedico te, creatura aquae, per deum uiuum, per deum sanctum, per deum qui te in principio uerbo separauit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit, qui te in deserto amaram suauitatem inditam fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui te in Channa Gallileae signo ammirabili sua potencia conuertit in uinum, qui pedibus super te ambulauit et a Iohanne in Iordane in te baptizatus est, qui te una cum sanguine de latere suo produxit et di­scipulis suis iussit, ut credentes baptizarentur in te dicens: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spi­ritus sancti. [GeV 445-446]

 

Hic sensum mutabis. Haec nobis praecepta seruantibus tu, deus omnipotens, clemens adesto, tu benignus aspira, tu has sim­plices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam lauandis possunt adhiberi corporibus, sint eciam purificandis mentibus efficaces. [GeV 447]

 

Discendat in hanc plenitudinem fontis uirtus spiritus tui et totam huius aquae substantiam regenerandis fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur. Hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principiis cunctis uetustatis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in uera innocentia noua infantia renascatur: per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem. [GeV 448]

 

Inde benedicto fonte baptizas unumquemque in ordine suo sub has interrogationes

Credis in deum patrem omnipotentem?

Respondet: Credo.

Credis et in Iesum Christum filium eius unicum dominum no­strum natum et passum?

Respondet: Credo.

Credis et in spiritum sanctum, sancta aecclesia, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem?

Respondet: Credo.

Deinde per singulas uices mergis eum tertio in aqua. [GeV 449]

 

Postea cum ascenderit a fonte infans, signatur a praesbitero in cerebro de chrismate his verbis:

 

Deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui te regenerauit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrisma salutis in Christo Iesu domino nostro in uitam aeternam.

Respondet: Amen. [GeV 450]

 

Deinde ab episcopo datur eis spiritus septiformis. Ad consignan­dum inponit eis manum in his uerbis:

 

Deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, qui regenerasti famulos tuos ex aqua et spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: tu domine, inmitte in eos spiri­tum sanctum tuum paraclytum et da eis spiritum sapientiae et in­tellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pie­tatis; adimple eos spiritum timoris dei: in nomine domini nostri Iesu Christi, cum co uiuis et regnas deus semper cum spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen. [GeV 451]

 

Postea signat eos in fronte de chrismate dicens:

Signum Christi in uitam aeternam.

Respondet: Amen.

Pax tecum.

Respondet: Et cum spiritu tuo.

Inde uero cum laetania ascendit ad sedem suam et dicit:

Gloria in excelsis deo. [GeV 452]