XLIII. ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLIII.
ORATIONES PER SINGULAS LECTIONES IN SABBATO SANCTO

 

Deus, qui diuicias misericordiae tuae in ac praecipuae nocte largiris, propiciare uniuerso ordini sacerdotalis officii, et omnes grados famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regenerat<ric>i gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offendi: per. [GeV 431]

 

Sequitur lectio: In principio fecit deus.

 

Deus inconmutabilis uirtus, lumen aeternum, respice propicius ad tocius aeclesiae tuae mirabile sacramentum et opus salutis hu­mane perpetuae disposicionis effectu tranquillus operare, totusque mundus experiatur et uideat deiecta erigi, inueterata nouari, et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpseret principium: per. [GeV 432]

 

Sequitur de Noe

 

Omnipotens sempiterne deus, qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es, intellegant redempti tui non fuisse ex­cellentius quod inicio factus est mundus, quam quod in finem sae­culorum pascha nostrum immolatus est Christus: per eundem do­minum. [GeV 433]

 

De Abraham tertia

 

Deus, fidelium pater summe, qui in toto orbem terrarum pro­missionis tuae filios diffusa adoptione multiplicas et <per> paschale sacramentum Abraham puerum tuum uniuersarum, sicut iurasti, gencium efficis patrem: da populis tuis digne ad graciam tuae uoca- tionis intrare: per. [GeV 434]

 

In Exodo quarta cum cantico: Cantemus domino.

 

Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis curruscare sentimus, dum quod uni populo a persecutione aegyptia liberando dexterae tuae potencia contulisti, id in salute gentium per aquam regenerationis operaris: praesta, ut et in Abrahae filios et in israheliticam dignitatem tocius mundi transeat plenitudo: per. [GeV 435]

 

In Esaia v

 

Omnipotens sempiterne deus, multiplica in honore nominis tui quod patrem fidei spondisti et promissionis filios sacra adop­tione delata, ut quod priores sancti non dubitauerunt futurum, ecclesia tua magna iam parte cognoscat impletum: per. [GeV 436]

 

In Ezechihel vi

 

Deus, qui nos ad caelebrandum paschale sacramentum utri<u>sque testamenti paginis inbuisti, da nobis intellegere misericordias tuas, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum: per. [GeV 437]

 

vii in Esaia cum cantico. Uinea domini.

 

Deus, qui in omnibus aeclesiae tuae filiis sanctorum prophaetarum uoce manifestasti in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum et electorum palmitum esse cultore: tribue po­pulis tuis qui et uinearum apud te nomine censentur et segitum, ut spinarum et tribulorum squalore resecato digni efficiantur fruge fecundi: per. [GeV 438]

 

Item in Exodo viii

 

Deus, qui diuersitatem omnium gentium in confessione tui nominis unum esse fecisti, da nobis et uelle et posse quod praecepis, ut populo ad aeternitatem uocato una sit fides mentium et pietas actionum: per. [GeV 439]

 

VIIII In Deuteronomio cum cantico

 

Deus, celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanc­tum Moysen puerum tuum ita erudire populos tuos sacri carminis tui decantatione uoluisti, ut illa legis iteracio fieret etiam nostra directio: excita in omnem iustificatarum gencium plenitudinem po­tentiam tuam, et <da> laeticiam mitigando terrorem, ut omnium peccatis tua remissione deletis quod denuntiatum est in ultionem transeat in salutem: per. [GeV 440]

 

In Danihelo x

 

Omnipotens sempiterne deus, spes unica mundi, qui prophaetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti my­steria, auge populi tui uota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proueniunt quarumlibet mcrimenta uirtutum: per. [GeV 441]

 

Oratio post psalmum xli

 

Omnipotens sempiterne deus, respice propitius ad deuocionem populi renascentis, qui sicut ceruus aquarum expectat fontem, et concede propitius, ut fidei ipsius sitis baptismatis my­sterio animam corpusque sanctificet: <per> [GeV 442]

 

Inde procedunt ad fontes cum laetania ad baptizandum. Bap­tismum expletum consignantur ipsi infames ab episcopo, dum accipiunt septem dona gratia spiritus sancti, et mittit chrisma in frontibus eorum. Postea uero ipse sacerdos reuertit cum omnibus ordinibus in sacrario. Et post paulolum incipiunt tercia laetaniam, et ingrediuntur ad missas in uigilia, ut stella in caelo apparuerit. Et sic temperent, ut in trinitate numero ipsae laetaniae fiant. [GeV 443]