Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864781

Odwiedza nas 172 gości oraz 0 użytkowników.

XLII. SABBATORUM DIE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLII.
SABBATORUM DIE

 

Mane reddunt infantes symbulum. Prius catacizas eos, inposita super capita eorum manu, his verbis:

 

Nec te latet, satanas, inminere tibi poenas, inminere tibi tor­menta, inminere tibi diem iudicii, diem supplicii, diem qui uentu- rus est uelut clibanus ardens, in quo tibi atque uniuersis angelis tuis aeternus ueniat interitus. Proinde, damnate, da honorem deo uiuo et uero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, in cuius nomine atque uirtute praecipio tibi, ut exeas et recedas ab hoc famulo dei, quem hodie dominus deus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono uocare dignatus est, ut fiat eius templum per aquam regenera­tionis in remissionem omnium peccatorum: in nomine domini nostri Iesu Christi, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem. [GeV 419]

 

Inde tanges ei nares et aures de sputo, et dicis ei ad aurem:

Effeta, quod est adaperire, in odorem suauitatis. Tu autem effugare, diabule, adpropinquauit enim iudicium dei. [GeV 420]

 

Postea uero tangis ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato, et uocato nomine singulis dicis:

Abrenuncias satanae?

Respondet: Abrenuncio.

Et omnibus oberibus eius?

Respondet: Abrenuncio

Et omnibus pompis eius?

Respondet: Abrenuncio. [GeV 421]

 

Inde uero dicis simbulum inposita manu super capita ipsorum. Postea uero dicitur eis ab archidiacono:

Orate, electi, flectite genua. Complete orationem uestram in unum et dicite Amen.

Et respondet omnes: Amen. [GeV 422]

 

Iterum admonentur ab archidiacono his uerbis:

Caticumini recedant. Omnes cadicuminis exeat foris. [GeV 423]

 

Iterum dicit diaconus:

 

Fili carissimi reuertimini locis uestris et expectantes horam, qua possit circa uos dei gratia baptismum operari. [GeV 424]