Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864723

Odwiedza nas 98 gości oraz 0 użytkowników.

XLI. INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XLI.
INCIPIT ORDO DE FERIA VI PASSIONE DOMINI

 

Ora nona procedunt omnes ad aecclesiam; et ponitur sancta crux super altare. Et egreditur sacerdos de sacrario cum sacris ordinibus cum silentio nihil canentes, et ueniunt ante altare, postolans sacerdos pro se orare et dicit: Oremus. Et adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Et post paulolum dicit: Leuate. Et dat Orationem: [GeV 395]

 

Deus, a quo et ludas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiacionis effectum, ut sicut passione sua Christus dominus noster diuersa utrisque intulit suspendia meritorum, ita nobis ablato uetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur: qui tecum uiuit. [GeV 396]

 

Ista oratione expleta uadit retro altare et legitur lectio. Deinde sequitur responsorium.

Iterum dicit sacerdos: Oremus. Et adnuntiat diaconus ut supra, et sequitur alia oratio. [GeV 397]

 

Deus, qui peccati ueteris hereditaria morte, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui domini nostri passione soluisti: dona, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni naturae necessitate portauimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctifica­tione portemus, Christi domini nostri: qui tecum uiuit. [GeV 398]

 

Item sequitur lectio et responsurium. Inde uero legitur passio domini. Ipsa expleta incipit sacerdus oratio<nes> solempnes quae sequuntur. [GeV 399]

 

Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro ecclesia sancta dei, ut e[ti]am deus et dominus noster pacificare adunare et custodire dignetur per uniuersum orbem terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis tranquillam et quietem uitam degentibus glorificare deum patrem omnipotentem. Oremus.

Adnuntiat diaconus: Flectamur genua. Iterum dicit: Leuate. [GeV 400]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui gloriam tuam in omnibus in Christo gentibus reuelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut aecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessionem tui nomi­nis perseueret: per dominum. [GeV 401]

 

Oremus et pro famulo dei papa nostro sedis apostolicae Illo et pro an testi te nostro Illo, ut deus omnipotens qui elegit eos in ordine episcopatus, saluos et incolumes custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum dei. Oremus.

Item adnuntiat diaconus ut supra. [GeV 402]

 

Omnipotens sempiterne deus, cuius aeterno iudicio uniuersa fundantur, respice propicius ad praeces nostras et electos a te nobis antestites tua pietate conserua, ut christiana plebs quae talibus gubernatur auctoribus sub tantos pontifices credulitatis suae meritis augeatur: per. [GeV 403]

 

Oremus et pro omnibus episcopis, praesbyteris, diaconibus, sub- diaconibus, acolytis, exorcistis, lectoribus, hostiariis, confessoribus, uirgenibus, uiduis, et pro omni populo sancto dei. Oremus.

Item adnuntiat diaconus ut supra. [GeV 404]

 

Omnipotens sempiterne deus, cuius spiritu totum corpus eccle­siae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro uniuersis ordinibus sup­plicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus fideliter seruiatur: per. [GeV 405]

 

Oremus et pro christianissimo imperatore uel rege nostro Illo, ut deus omnipotens subditas illis faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. Oremus.

Item adnumiat diaconus ut supra. [GeV 406]

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus ae­terna potestate dominaris, respice propicius ad romanum sive Francorum benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt dexterae tuae potentia conprimantur: per. [GeV 407]

 

Oremus et pro caticuminis nostris, ut deus et dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum genuamque misericordiae, ut per lauacrum regenerationis accepta remissionem omnium pecca­torum digni inueniantur in Christo Iesu Domino nostro. Oremus.

Adnuntiat diaconus ut supra. [GeV 408]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui aeclesiam tuam noua semper prole fecundas, auge fidem et intellectum caticuminis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis adgregentur: per. [GeV 409]

 

Oremus, dilectissimi nobis, deum patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, uincula dissoluat, peregrinantibus reditum, infir­mantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis indulgeat. Oremus.

Adnuntiat diaconus ut supra. [GeV 410]

 

Omnipotens sempiterne deus, maestorum consolatio, laboran­tium fortitudo, perueniant ad te praeces de quacumque tribula­tione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericor­diam tuam gaudeant adfuisse: per dominum. [GeV 411]

 

 

Oremus et pro heredicis et scismaticis, ut deus et dominus noster eruat eos ab erroribus uniuersis et ad sanctam matrem ae­clesiam catholicam atque apostolicam reuocare dignetur: per. Oremus.

Adnunciat diaconus ut supra. [GeV 412]

 

 

Omnipotens sempiterne deus, qui omnes saluas et niminem uis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heredica peruersitate depulsa errancium corda resipiscant et ad ueritatis tuae redeant firmitatem: per dominum. [GeV 413]

 

Oremus et pro perfidis iudaeis, ut deus et dominus noster auferat uelamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant Christum Iesum dominum nostrum. Oremus.

Adnunciat diaconus ut supra. [GeV 414]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi praeces nostras, quas tibi pro illius populi obcaecationem deferimus, ut agnita ueritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur: per dominum. [GeV 415]

 

Oremus et pro paganis, ut deus omnipotens auferat iniquita­tem a cordibus eorum et relictis idolis suis conuertantur ad deum uerum et unicum filium eius Iesum Christum dominum nostrum: cum quo uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti. Oremus.

Adnuniiat diaconus ut supra. [GeV 416]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui non mortem peccatorum sed uitam semper inquiris, suscipe propicius orationem nostram et li­bera eos ab idolorum cultura et adgrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui: per [GeV 417]

 

Istas orationes supra scriptas expletas ingrediuntur diaconi in sacrario. Procedunt cum corpore et sanguinis domini quod ante die remansit et ponunt super altare. Et uenit sacerdos ante altare adorans crucem domini et osculans. Et dicit: Oremus. Et sequitur Praeceptis salutaribus moniti et oratio dominica. Inde Libera nos domine quaesumus. Haec omnia expleta adorant omnes sanctam crucem et communicant. [GeV 418]