Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864856

Odwiedza nas 89 gości oraz 0 użytkowników.

ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM

 

SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dig­nanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur: per dominum. [GeV 391]

 

Uere dignum et iustum est. Per Christum dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras aepulas increpantem mens sibi con­scia traditoris ferre non potuit, sed apostolorum derelicto consortio sanguinis praedum a ludeis accepit, ut uitam perderet quam distraxit. Caenauvit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu saluatoris exiturus accepit, ut saginatum cybo maior poena constringeret, quem nec sub praemia pietas ab scelere reuocaret. Patitur itaque dominus noster Iesus Christus filius tuus cum hoste nouissimo participare conuiuium, a quo se nouerat continuo traditurum, ut exemplum innocenciae mundo relinqueret et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Pascit igitur mitis deus barbarum ludam et sustinet in mensam crudelem conuiuam, donec se suo laqueo perderet qui de magistri sanguine cogitaret. O dominum per omnia patientem! O agrium inter suas aepulas mitem! Adhuc cybum eius ludas in ore ferebat, et ad lanianda membra eius Iudeos carnifices aduocabat. Sed filius tuus dominus noster tamquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit et peccatum quod mundus commiserat relaxauit. Per ipsum te, domine, supplices depraecamur, supplici confessione dicentes. [GeV 392]

Infra canone ut supra.

 

POST COMMUNIONEM. Concede, quaesumus, domine ut percep­tum noui sacramenti mysterium et corpore senciamus et mente: per. [GeV 393]

 

Ad POPULUM. Praesta, quasumus, domine, ut sicut de praete­ritis ad nouam transimus, ita uetustate deposita sanctificatis menti­bus innouemur: per. [GeV 394]