Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640437

Odwiedza nas 67 gości oraz 0 użytkowników.

XL. ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XL.
ITEM IN QUINTA FERIA MISSA CHRISMALIS

 

Domine deus, qui in regenerandis plebibus tuis ministerium uteris sacerdotum, tribue nobis persuerantem in tua uoluntate famulatum, ut dono gratiae tuae in diebus nostris ut merito et numero sacratus tibi populus augeatur: per dominum. [GeV 375]

 

Da nobis, omnipotens deus, remedia condicionis humane et sencero tractare seruicio et cum perfecto salutis implere: per. [GeV 376]

 

SECRETA. Huius sacrificii potencia, domine, quaesumus, et uetustatem nostram clementer abstergat et nouitatem nobis augeat <et> salutem: per. [GeV 377]

 

Uere dignum: clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut spiri­talis lauacri baptismum renouandis creaturam chrismatis in sacra­mentum perfectae salutis uitaeque confirmes, ut sanctificatione unctionis infusa, corruptionis primae natiuitatis absor<p>ta, sanc­tum uniuscuiusque templum acceptabilis uitae innocens odor redolescat; ut secundum constitucionis tuae sacramentum regio et sacerdotali propheticoquae honore perfusi uestimento incorrupti muneris induantur: per quem maiestatem tuam. [GeV 378]

 

Infra actionem Communicantes ut supra. [GeV 379]

 

Hanc igitur oblationem famulorum famularumquae tuarum, quam tibi offerunt ob die, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate con­cedas, ut per multa curricula annorum salui et incolumes munera sua tibi domino mereantur offerre: diesque nostros. [GeV 380]

 

BENEDICTIO OLEI. Ad populum in his uerbis: Istud oleum ad unguendos infirmos. Ut Autem ueneris Nobis quoque peccatoribus famulis tuis et reliqua usque ad Per Christum Dominum nostrum. Et intras: [GeV 381]

 

Emitte, quaesumus, domine, spiritum sanctum paraclytum de caelis in hac pinguidine olei, quam de uiride ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni unguenti, gustanti, tangenti tutamentum cor­poris animae et spiritus, ad euacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem egritudinem mentis et corporis, unde uncxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres, chrisma tuum perfectum, a te, domine, benedictum, permanens in uisceribus nostris: in nomine domini nostri Iesu Christi: per quem haec omnia, domine, semper bona creas. Et cetera.

Expleto enim canone dicit: Oremus. Praeceptis salutaribus mo­niti. Sequitur oratio dominica. Et iterum subsequitur alia oratio Libera nos, quaesumus, domine. Ipsa expleta confranigis et tegis de sindone altaris munera et ascendis ad sedem. Ibique oblato a diacono alio oleo ad benedicendum et dicis: Dominus uobiscum. Respondetur: Et cum spiritu tuo. Dicit: Oremus. Et intras: [GeV 382]

 

Deus incrimentorum et profectuum spiritalium munerator, qui uirtute sancti spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas: te oramus, domine, ut uenturis ad beatae regenerationis lauacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si quae illis aduersantium spi­rituum inherere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius absce­dant. Nullis spiritalibus nequitiis locus, nulla refugiis uirtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licencia relinquatur, sed uenientibus ad fidem seruis tuis et sancti spiritus operatione mun­dandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem, quam etiam per caelestis regenerationis natiuitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare saeculum per ignem. [GeV 384]

 

Iterum dicis: Dominus uobiscum.

Respondetur: Et cum spiritu tuo.

Sursum corda.

Respondetur: Habemus a domino.

Gratias agamus domino deo nostro.

Respondetur: Dignum et iustum est. [GeV 385]

 

Uere dignum et iustum est, aequum et salutare nos tibi semper hic et ubique gratias agere, domine, sanctae pater, omni­potens aeternae deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti, inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deseruiret. Nam David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praeno(s)cens, uultos nostros in oleo exhilarandos esse cantauit. Et cum mundi crimina diluuio quondam expiarentur effuso, in similitudinem futuri muneris columba demonstrans per oliuae ramum pacem terris redditam nunciavit. Quod in nouissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio uultos nostros iocundos efficiat ac serenos. Inde eciam Moysen famulo tuo mandata dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusione huius unguenti constituerit sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum filius tuus, dominus noster Iesus Christus, lauare a Iohanne undis Iordanicis exigisset, et spiritu sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum, in quo tibi optime conplacuisse testimonio subsequentis uocis ostenderis, hoc illud esse manifestissime conprobaris, quod eum oleo laeticiae prae consortibus suis ungendum Dauid propheta caecinisset. Te igitur depraecamur, domine, sanctae pater, omnipotens aeternae deus, per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, ut huius creaturae pinguidinem sanctificare tua benedictione digneris et in sancti spiritus inmiscere uirtutem per potenciam Christi tui, a cuius sancto nomine ch<r>isma nomen accepit, unde uncxisti sacerdotes reges prophetas et martyres tuos, ut sit his qui renati fuerint ex aqua et spiritu sancto ch<r>isma salutis, eosque aeternae uitae participes et caelestis gloriae facias esse con­sortes: per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. [GeV 385-388]

 

Item olei exorcizati confectio. Hoc loco miscis balsamum cum oleo et sequitur hoc exorcismum. Exorcizo te, creatura olei, in nomine dei patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi filii eius et spiritus sancti, ut in hanc inuocationem trinae potestatis atque uirtutem deitatis, omnis nequissima uirtus aduersarii, omnis inueterata malicia diabuli, omnis uiolenciae occursio, omne confu­sum et caecum fantasma: eradicare et effugare et discide a creatura huius olei ad utilitatem hominum constituta, ut fiat haec unctio diuinis sacramentis purificata in adoptione carnis et spiritus eis, que ex eo unguere habent, in remissionem omnium peccatorum, ut efficiatur in eis cor porum ad omnem gratiam spiritalem sanctificatum: per eundem Iesum Christum dominum nostrum, qui uenturus est in spiritu sancto iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem: per dominum. [GeV 389]

 

Uere dignum, omnipotens aeternae deus. Qui mysteriorum tuorum secreta reuelans nemus ore columbae testatum Noe oculis ostendisti, ut disc[id]erent habitatores archae per spiritum sanctum et oliuae chrisma mundo liberationis gloriam reuersuram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem. Hoc autem expleto uenies ante altare, ponis in ore calicis de ipsa hostia; non dicis Pax Domini nec faciunt pacem sed communicant, et reseruant de ipso sacrificio in crastinum unde communicent. [GeV 390]