Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5647972

Odwiedza nas 156 gości oraz 0 użytkowników.

POST HAEC OFFERT PLEBS, ET CONFITIUNTUR SACRAMENTA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

POST HAEC OFFERT PLEBS, ET CONFITIUNTUR SACRAMENTA

 

SECRETA. Uirtutum caelestium deus, de cuius gratiae rore di­scendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus, ut in eorum tradicione sollempniter honorum tibi pla­citum deferimus obsequium: per. [GeV 369]

 

 

INFRA ACTIONEM. Communicantes, et diem sacratissimum caelebrantes, quo traditus est dominus noster Iesus Christus: sed et me­moriam. [GeV 370]

 

Item INFRA. Hanc igitur oblationem, domine, cunctae familiae tuae, quam tibi offerunt ob die ieiunii caenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis cor­poris et sanguinis sui mysteria caelebranda, quaesumus, domine, placatus intende: ut per multa curricula annorum salua et incolu­mes munera sua tibi domine mereatur offerre: diesque nostros in tua pace disponas. [GeV 371]

 

Item. infra canone, ubi dicimus Qui pridie quam pateretur, in huius diei processione dicimus: Qui ac die, antequam traderetur, accepit panem in suis sanctis manibus, eleuatis. [GeV 372]

 

POST COMMUNIONEM. Concede, quaesumus, domine, ut percepti noui sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente: per. [GeV 373]

 

AD POPULUM. Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praecioso sanguine filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerare: per dominum. [GeV 374]