Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5850314

Odwiedza nas 63 gości oraz 0 użytkowników.

XXXIX. RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXIX.

RECONCILIATIO PAENITENTIS AD MORTEM

 

Deus misericors, deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitencium deles et praeteritorum criminum culpas venia remissionis euacuas, respice super hunc famulum tuum et remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem depraecatus exaudi. Renoua in eo, piissime pater, quicquid terrena fragilitate corruptum est, uel quicquid diabolica fraude uiolatum est; in unitatem corporis aecclesie tuae membrum perfecta remissione restitue. Miserere, domine, gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum reconciliacionis admitte: per. [GeV 364]

 

Maiestatem tuam, domine, supplices depraecamur, ut huic famulo tuo longo squalore paenitenciae macerato miserationes tuae ueniam largire digneris ut nuptiale ueste recepta ad regalem men­sam, unde eiectus fuerat, mereatur intrare: per. [GeV 365]

 

Maiestatem tuam quaesumus, domine, sanctae pater, omni­potens aeternae deus, qui non mortem sed peccatorum uitam sem­per inquiris, respice flentem famulum tuum, adtende prostratum, eiusque planctum in gaudium tua miseracione concede. Scinde delic­torum saccum et indue eum laeticiam salutarem, ut post longa peregrinationis famae de sanctis altaribus tuis satietur,  ingressus cubiculum regis in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper: per dominum. [GeV 366]

 

Deus misericors, deus clemens, qui indulgentiam tuam nullum temporum lege concludis, sed pulsantis misericordiae tuae ianuam aperis, paenitentis etiam sub ipso uitae huius terminum non relin­quis: respice propicius super hunc famulum tuum remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem. Renoua in eum, piissime pater, quod actione, quod uerbo, quod ipsa deni­que cogitacione diabolica fraude uiciatum est, et unitate corporis aeclesiae membrum tuae redemptionis adnecte. Miserere gemituum, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in misericordia tua ad sacramentum reconciliationis admitte, quia nullius animae in hoc corpore constituti difficilis apud te aut tarda curatio est. Fidelis enim es in uerbis tuis, qui conuersum peccatorem non longa temporum spatia differendum, sed mox ut in te gemuisset dixisti esse <saluandum>: per. [GeV 367]

 

Orationes post reconciliationem uel posteaquam communicaurit. Deus, qui confitendum tibi corda purificas et accusan­tes se conscientias ab omni uinculo iniquitatis absolues, da indul­gentiam <r>eis et medicinam tribue uulneratis, ut percepta remis­sionem omnium peccatorum in sacramentis tuis sencera deinceps deuocione permaneat et nullum redemptionis aeternae susteneat detrimentum: per. [GeV 368]