Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5639980

Odwiedza nas 107 gości oraz 0 użytkowników.

ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

ITEM AD RECONCILIANDUM PAENITENTEM

 

Omnipotens sempiterne deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa, ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad paenam quam indulgentia tuae pietatis ad ueniam: per dominum. [GeV 360]

 

Omnipotens et misericors deus, qui peccatorum indulgenciam ad confessione caeleri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, magnitudo tuae pietatis absoluat: per. [GeV 361]

 

Deus, qui confitentium tibi corda purificas et accusantes suas conscientias ab omni uinculo iniquitatis absoluis, da indulgentiam reis et medicina tribue vulneratis, ut per accepta remissione omnium peccatorum senceram deinceps deuotione permaneant et nullum redempcionis aeternae susteneant detrimentum: per. [GeV 362]

 

Domine, sanctae pater, omnipotens aeterne deus, respice super hunc famulum tuum qui ab infesta saeculi tempestate demersus fleuili lamentacione suos accusat excessus, ut fletus ac gemitus eius piae suscipias eumque de tenebris ad lumen reuoces, et medellam confitenti, salutem paenitenti, et uulnerato auxilium sanitatis indulgeas. Nec ultra inimicus in eius habeat animam pote­statem, cuiusque confessionem libenter ammittens aeclesiae tuae purificatum restituae ac tuo altario repraesenta, ut ad sacramentum reconciliationis ammissum una nobiscum sancto nomini tuo gratias agere mereatur: per. [GeV 363]