Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5792800

Odwiedza nas 40 gości oraz 0 użytkowników.

XXXVIII ORATIONES IN QUINTA FERIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXVIII

ORATIONES IN QUINTA FERIA

 

Eodem die non psallitur nec salutat, id esi non dicit

Dominus uobiscum, ei RECONCILIATIO PAENITENTIS

Omnipotens sempiterne deus, da, quaesumus, uniuersis famulis tuis plenius adque perfectius omnia festi paschalis introire mysteria, ut incunctanter pia corda cognoscant, quantum debeant de con­firmata in Christo renascentium glorificatione gaudere: per. [GeV 349]

 

Concede credentibus, misericors deus, saluum nobis de Christi passione remedium, et humanae fragilitatis praeteritae culpae laquaeos aeternae suffragio plebs absoluat: per dominum nostrum. [GeV 350]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui uitam humani generis pro nobis filio tuo moriente saluasti, praesta, quaesumus, ut in hac populi tui deuocione fructus praeueniat gaudiorum: per dominum. [GeV 351]