Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5639893

Odwiedza nas 102 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA IIII EBDOMADA VI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA IIII EBDOMADA VI

 

Omnipotens sempiterne deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserua in nobis opera misericordiae tuae, ut in huius caelebritate mysterii perpetua deuotione uiuamus: per. [GeV 344]

 

Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut sicut in condempnatione filii tui salus omnium fuit piaculus perfidorum, ita et per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium: per. [GeV 345]

 

SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dig­nanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis affectibus consequamur: per. [GeV 346]

 

POST COMMUNIONEM. Caelestis doni benedictione praecepta supplices te, domine, depraecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis: per. [GeV 347]

 

AD POPULUM. Auxiliare, domine, populo tuo, ut sacris et deuo- tionem proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertingat te docere consortium: per. [GeV 348]