FERIA III EBDOMADA VI
Da, misericors deus, ut quod in tui filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter senciamus: per. [GeV 339]
Fac, omnipotens deus, ut quae ueraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur: per. [GeV 340]
SECRETA. Intende, quaesumus, domine, hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eius plenitudinem peruenire: per. [GeV 341]
POST COMMUNIONEM. Repleti, domine, sacri muneris gratia sup plices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci ueneratione contegimus, dulciora mentibus sentiamus: per. [GeV 342]
AD POPULUM. Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operibus perducamur: per. [GeV 343]