XXXVII DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXVII

DOMINICA IN PALMAS DE PASSIONE DOMINI

 

Deus, qui humano genere ad imitandum humilitatis exemplum saluatorem nostrum et carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propitius, ut et pacientiae eius habere documentum et resurrectionis eius consortia mereamur, Christi domini nostri: qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti: per. [GeV 329]

 

Deus, quem diligere et amare iusticia est, ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica; ut qui fecisti nos morte filii tui sperare quod credimus, fac nos eodem resurgenti peruenire quod tendimus: per. [GeV 330]

 

SECRETA. Ipsa maiestati tuae, domine, fidelis populus conmendit oblatio, qui per filium tuum reconciliauit amicus, Iesum Christum dominum nostrum: qui tecum uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. [GeV 331]

 

POST COMMUNIONEM. Sacro munere saciati supplices te, domine, depraecamur, ut qui debite seruitutis caelebramus officio, saluationis tuae suscipiamus augmentum: per. [GeV 332]

 

AD POPULUM. Purifica, quaesumus, domine, familiam tuam, et ab omnibus contagiis prauitatis emunda, ut redempta uasa sui domini passione non spiritus inmundus rursus inficiat, sed saluatio sempiterna possideat: per. [GeV 333]