Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5942956

Odwiedza nas 66 gości oraz 0 użytkowników.

XXXVI. ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXVI.

ITEM PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE

 

Et admonentur a Diacono ut supra Dominus et saluator noster Iesus Christus inter cetera salutaria praecepta discipulis suis petentibus, quemadmodum orare deberent, eam formam eis orationis concessit, quam etiam lectione praesenti et uos plenius cognouistis. Audiat nunc dilectio uestra, quemad­modum doceat discipulos suos orare deum patrem omnipotentem: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secreta illi soli patere commemorat. Et clauso ostio deum adorare debere, id est, ut a mala cogitacione pectus nostrum mistica claue claudamus, ac labiis clausis incor­rupta mente deo loquamur. Deus autem noster fidei et non uocis auditor est. Claudatur ergo claue fidei pectus nostrum contra insidias aduersarii et soli deo pateat, cuius templum esse cognoscitur, ut cum habitat in cordibus nostris, ipse sit aduocatus in praecibus nostris. Ergo dei sermo et dei sapientia, Christus dominus noster, hanc orationem nos docuit, ut ita oremus: [GeV 319]

 

Post hoc intras et dicis: <PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS> Haec libertatis uox est et plena fiducia. Ergo his uobis moribus est uiuendum, ut et filii dei et fratres Christi esse possitis. Nam patrem suum deum quam temeritate dicere praesumit, qui ab eius uoluntate degenerat? Unde uos, dilectissimi, dignos exibete adoptione diuina, quoniam scriptum est: Quodquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. [GeV 320]

 

<SANCTIFICETUR NOMEN TUUM> Id est: non quod deus nostris sanctific<etur or>ationibus qui semper est sanctus; sed petimus, ut nomen eius sanctificetur in nobis, ut qui in baptismate eius sanctificemur, in id quod esse incipimus perseueremur. [GeV 321]

 

<ADUENIAT REGNUM TUUM> Deus namque noster quando non regnat, maxime cuius regnum est inmortale? Sed cum dicimus: Ueniat regnum tuum: nostrum regnum petimus aduenire, a deo nobis promissum, Christi sanguinem et passionem quaesitum. [GeV 322]

 

<fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra> Id est: in eo fiat uoluntas tua, ut quod tu uis in caelo, hoc nos in terra positi inrepraehensibiliter faciamus. [GeV 323]

 

<panem nostrum cotidianum da nobis hodie> Hic spirita­lem cybum intellegere debemus. Christus enim panis est noster qui dixit: Ego sum panis uiuus qui de caelo discendi. Quem coti­dianum dicimus, quod ita nos semper inmunitatem petere debemus peccati, ut digni simus caelestibus alimentis. [GeV 324]

 

<et demitte nobis debita nostra, sicut et nos demittimus DEBITORIBUS NOSTRIS> Hoc praecepto significans, non nos aliter peccatorum posse ueniam promereri, nisi prius nos in nobis delinquentibus aliis relaxemus, sicut in euangelio dominus dicit: Nisi demiseretis peccata hominibus, nec uobis pater uester demittit peccata uestra. [GeV 325]

 

<ET NE NOS INDUCAS IN TEMPTACIONEM> Id est: ne nos patiaris induci ab eo qui temptat, prauitatis auctore. Nam dicit scri­ptura: deus enim intemptatur malorum est. Diabulus uero est temptator. Ad quem euincendum dominus dicit: uigilate et orate, ne intretis in temptacionem. [GeV 326]

 

<SED LIBERA NOS A MALO>. Hoc ideo ait, quia dixit apostolus: Nescitis, quid uos oporteat orare. Unus deus omnipotens ita a nobis orandus, ut quicquid humana fragilitas cauere et uitare non praeualet, hoc ille ut possimus propitius nobis conferre dignetur Iesus Christus dominus noster, qui uiuit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. [GeV 327]

 

Item adnuntiat diaconus ut supra: State cum disciplina et cum silentio, audientes intente.

Audistis, dilectissimi, dominicae orationis sancta mysteria: nunc euntes ea uestris cordibus innouate, ut ad exoranda ac prae­cipienda dei misericordia perfecti in Christo esse possitis. Potens est dominus deus noster, et uos qui ad fidem curretis ad lauacrum aquae regenerationis perducat, et non qui uobis misterium fidei catholicae una tradidimus uobiscum ad caelestia regna faciat peruenire: qui uiuit et regnat cum deo patre in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. [GeV 328]