Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10741264

Odwiedza nas 27 gości oraz 0 użytkowników.

XXXV INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXV

INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS

 

Id est, antequam dicas symbulum, his uerbis prosequeris: Dilectissimi nobis, accepturi sacramenta baptismatis et in nouam creaturam sancti spiritus procreandi fidem, quam credentes iustificandi estis, toto corde concipite et animis uestris ueram con- uersationem mutatis ad deum, qui mentium nostrarum est inlu­minator, accedite suscipientes euangelicae symbuli sacramentum, a domino inspiratum, <ab> apostolis institutum, cuius pauca qui­dem uerba sunt sed magna mysteria. Sanctus etenim spiritus, qui magistris ecclesiae ista dictauit, tali eloquio talique breuitate saluti­feram condidit fidem, ut quod credendum uobis est semperque prouidendum, nec intellegentiam possit latere nec memoriam fati­gare. Intentis itaque animis symbulum discite, et quod uobis sicut accipimus tradimus, non alicui materie qui corrumpi potest, sed paginis uestri cordis ascribite. Confessio itaque fidem quam suscipistis hoc incoatur exordio. [GeV 310]

 

Post haec accipiens acolytus unum ex ipsis infantibus mascu­lum, tenens eum in sinistro brachio, ponens manum super caput eius. Et interrogat ei praesbiter: Qua lingua confitentur dominum nostrum Iesum Christum? Respondet: Graecae. Iterum dicit praesbiter: Adnuntia fidem ipsorum qualiter credunt. Et dicit acolytus symbolum Graecae decantando, tenens manum super capta infantis, in his uerbis: [GeV 311]

 

Credo in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, uisibilium omnium et inuisibilium. Et in unum lesum dominum Christum filium dei unigenitum, de patre natumante omnia saecula, lumen de lumine, deum uerum de deo uero, omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendentem de caelis, et incarnatum de spiritu sancto et Maria uirgene Pontio Pilato et passum et sepultum, et resurgentem tercia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis, et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit fines. Et in spiritu sancto dominum et uiuificatorem ex patre procedentem, qui cum patre et filio simul adoratum et conglorificatum, qui locutos est per prophetas. In unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuonum et uitam futuri saeculi. Amen.

 

Pisteuo hisena theon pathera panhocratoran pyetin uranu kaegis oraton kaepanton kaeauraton kae hisena kyrion Ihm Xpm tonion tutheu tonmonogenin tonectupatros genitenta propanton toneonon fos ec fotos theon alithin ec theu alithinu natum non factum, consubstantialem patris, per quem genithenta upyithenta omoysion tupatri diutapanta egenon ton tondihimas tus antrophus kaediatin himeteran soterian kateltonta ecton uranon kae sarcotenta ecpneuma tos agiu kaeMarias tispar tenu et humanatum, crucifixum etiam pro nobis sub kae inantropisanta staurotentha deyper imon epi pontio pilatu kae pathonta kae tapenta kae anastenta trititi himera kata tas graphas kae anelthonta histus uranus kaekatezomeno endexia tupatros kaepalin ercomenon metadoxis crine zontas kaenecrus utis basilias ucestin thelos kae histo pneuma toagion tonkyrion kae zoopyon tonec tu patros emporegomenon ton syn patri kae yion synpros kynumenon kaesyn doxazomen tolalesas dia ton prophiton hismian agian catho­licin kae apostolocin eclesian omologo en baptisma hisapes inamartion prosdogo anastas sinnecron kae zoin tumellos tos aeonas. Amin. [GeV 312]

 

Fili karissimi: audistis symbulum graecae, audi et latinae. Et dicis: Qua lingua confitentur dominum nostrum Iesum Christum? Respondet: Latinae. Adnuntia fidem ipsorum qualiter credunt. [GeV 313]

 

Ponens manum acolytus super caput infantis, et dicit symbulum decantando his uerbis:

Credo in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, uisibilium omnium et inuisibilium. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, de patre natum ante omnia saecula, lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum non factum, consubstantialem patris, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendentem da caelis, et incarnatum de spiritu sancto et Maria uirgine et humanatum, crucifixum etiam pro nobis sub Pontio Pilato et pas­sum et sepultum, et resurgentem tertia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis, et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in spiritu sancto dominum et uiuificatorem ex patre procedentem, qui cum patre et filio simul adoratum et conglorificatum, qui locutus est per prophetas. In unam sanctam catho­licam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in re­missionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuorum et uitam futuri saeculi. Amen. [GeV 314]

 

Hoc expleto sequitur presbiter his verbis:

Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi nobis, haec uerba sunt symbuli, non sapientiae humano sermone facta, sed uera diuinitus ratione disposita. Quibus conpraehendendis adque seruandis nemo non idoneus, nemo non aptus. Hic dei patris et filii una aequalis pronuntiatur potestas. Hic unigenitus dei de Maria uirgine et spiritu sancto secundum carnem natus ostenditur. Hic eiusdem crucifixo et sepultura ac die tertia resurrectio praedicatur. Hic ascensio ipsius super caelos et confessio in dextera paterne maiestatis agnoscitur, uenturusque ad iudicandos uiuos et mortuos de­claratur. Hic spiritus sanctus in eadem qua pater et filius deitate indiscretus accipitur. Hic postremo ecclesiae uocatio, peccatorum remissio et carnis resurrectio perducitur. Uos itaque, dilectissimi, ex uetere homine in nouum reformamini, et de carnalibus spiritales, de terrenis incipitis esse caelestes. Secura et constanti fide credite resurrectione, quae facta est in Christo, etiam in nobis omnibus est conplenda, et hoc secuturus in toto corpore, quod prae­cessit in capite. Quoniam et ipsum, quod praecepturi estis, bap­tismi sacramentum huc spei expremit formam. Ibi quaedam enim ibi mors et quaedam resurrectio celebratur. Uetus homo deponitur et nouus sumitur. Peccator aquas ingreditur et iustificatus egrediditur. Ille abicitur qui traxit ad mortem, et suscepitur ille qui redu­xit ad uitam, per cuius gratiam uobis confertur, ut filii dei sitis, non carnis uoluntate editi, sed sancti spiritus uirtute generati. Et ideo hanc breuissimam plenitudinem ita debetis uestris cordibus inhe- rere, ut omni tempore praesidio huius confessionis utamini. Inuicta est enim semper talium armorum potestas, contra omnes insidias inimici ad bonam Christi miliciam profuturis. Diabulus, qui hominem temptare non desinit, munitos uos hoc symbulo sem­per inueniat: ut deuicto aduersario cui renunciatis, gratiam domini incorruptam et inmaculatam usque in finem, ipso <quem> confi­temini protegenti, seruetis: ut in quo peccatorum remissionem accipitis, in eo gloriam resurrectionis habeatis. Ergo, dilectissimi, praefatum symbulum fidei catholicae in praesente cognouistis: nunc euntes edocimini nullo mutato sermone. Potens est enim dei mise­ricordia, quae et uos ad baptismi fidem currentes perducat, et nos qui uobis mysteria tradimus, una uobiscum ad regna caelestia faciat peruenire: per eundem dominum nostrum Iesum Christum, qui uiuit et regnat in saecula saeculofum. Amen. [GeV 316]