Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10741452

Odwiedza nas 64 gości oraz 0 użytkowników.

XXXIIII INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM APERTIONUM AD ELECTOS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXIIII

INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM IN AURIUM

APERTIONUM AD ELECTOS

 

Primitus enim procedunt de sacrario IIII diaconi cum quattuor euangelia, praecedentibus duo candilabra cum turabulis, et ponuntur super IIII angulos altaris. Et tractat praesbiter, antequam aliquis eorum legata his uerbis: [GeV 299]

 

Aperturi uobis, filii karissimi, euangelia, id est gesta diuina, prius ordinem insinuare debemus, quid est euangelium, et unde discendat, et cuius in eo verba ponantur, et quare quattuor sint qui haec iesta scripserunt, uel qui sunt ipsi quattuor qui diuino spiritu adnuntiante propheta signati sunt: ne forte sine ac ordines ratione uel causa stuporem uobis in mentibus relinquamus; et quia ad hoc uenistis, ut aures uobis aperiantur: nec incipiat sensus uester obtundi. Euangelium dicitur proprie bona adnuntiatio. Quae utique adnunciatio est Iesu Christi domini nostri. Discendit autem euangelium ab eo, quod adnuntiet et ostendat, quod his qui <per> prophetas loquebatur uenit in carnem, sicut scriptum est: [GeV 300]

 

Qui loquebar ecce adsum. Explicantes autem breviter, quid sit euangelium, uel qui sint hii quattuor qui per prophetam ante mon­strati sunt, nunc sua quaeque nomina singulis adsignemus indiciis. Ait enim propheta Hiezechihel: Et similitudo uultus eorum ut facies hominis et facies leonis a dextris illius, et facies uituli et facies aqui­lae ad sinistris illius. Hii quattuor has figuras habentes euangelistas esse non dubium est. Sed nomina eorum qui[e] euangelia scripserunt haec sunt: Matheus, Marcus, Lucas, Ioannes. [GeV 301]

 

 

Et adnuntiat diaconus dicem: State cum silentio, audientes intente.    .

Et incipiens legi initium euangelii secundum Matheum usque Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. [GeV 302]

 

Postquam legerit, tractat praesbiter his uerbis:

Filii karissimi, ne diucius ergo uos teneamus, exponamus uobis, quam rationem et quam figuram unusquisque in se conteneat; et quare Matheus in se figuram hominis habeat: quia in initio suo nihil aliud agit, nisi natiuitatem saluatoris pleno ordine gene­rationis enarrat. Sic enim coepit: Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham. Uidetis, quia non inmerito huic hominis adsignata persona est, quando ab hominis natiuitate initium conpraehendit; nec inmerito, ut diximus, huic mysterio adsignata est Mathei persona.

Item adnuntiat diaconus ut supra: State cum silentio, audientes intente.

Et legit initium euangelii secundum Marcum usque: Ego baptho uos aqua, ille uero baptizauit uos spiritu sancto. [GeV 303]

 

Et sequitur praesbiter his verbis:

Marcus euangelista leonis gerens figuram a solitudine incipit dicens: Uox clamantis in deserto: parate uiam domini. Siue, quia regnat inuictus, huius leonis multifariae inuenimus exem­pla, ut non uacet dictum illud: Iuda filius meus catulus leonis, de germine mihi ascendisti; recubans dormiuit ut leo et sicut catulus leonis, quis excitauit eum? [GeV 305]

 

Item adnuntiat diaconus ut supra. Et legit initium euangelii se­cundum Lucam usque Parare domino plebem perfectam. [GeV 306]

 

Et prosequitur praesbiter his verbis:

Lucas euangelista uituli speciem gestat, ad cuius instar saluator noster est immolatus. Hic enim Christi euangelium loquuturus sic coepit de Zacharia et Elisabeth, de quibus Iohannis Baptista in sum­ma natus est senectute; et ideo Lucas uitulo conparatur: quia duo cornua duo testamenta, et quattuor pedum ungulas quattuor euan­gelii quasi tenera firmitate nascentia in se plenissima contenebat. [GeV 307]

 

Item adnuntiatur a diacono ut supra. Et legit initium evangelii secundum Iohannem usque Plenum gratia et ueritatis. [GeV 308]

 

Iterum prosequitur praesbiter his verbis:

Iohannis habet similitudinem aquilae eo, quod nimis alta petierit; ait enim: In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud deum. Et Dauid dicit de persona Christi: Renouabitur sicut aquilae iuuuentus tua, id est Iesu Christi domini nostri, qui resurgens a mortuis ascen­dit in caelos.

Unde iam uobis conceptis prignans gloriatur ecclesia omnem festiuitatem uotorum, ad noua tendere christiane legis exordia: ut adueniente die uenerabilis paschae, lauagro baptismatis renascentis, sicut sancti omnes mereamini fideli munus infantiae a Christo domino nostro percipere: qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. [GeV 309]