Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5736149

Odwiedza nas 64 gości oraz 0 użytkowników.

XXXI BENEDICTIO SALIS DANDUM CATICUMINIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXXI

BENEDICTIO SALIS DANDUM CATICUMINIS

 

Exorcizo te, creatura salis, in nomine dei patris omnipotentis et in caritate domini nostri Iesu Christi et in uirtute spiritus sancti. Exorcizo te per deum uiuum et per deum uerum, quae te ad tute­lam humani generis procreauit, et populo ueniente ad credulitatem per seruos suos consecrare praecepit. Proinde rogamus te, domine Deus noster, ut haec creatura salis in nomene trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Quem tu, domine, sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in uisceribus eorum: in nomine domini nostri Iesu Christi, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem. [GeV 288]

 

Post hanc orationem pones sal in ore infantis et dicis: Accipe ille sal sapiencie propiciatur in uitam aeternam. [GeV 289]