Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5931620

Odwiedza nas 201 gości oraz 0 użytkowników.

XXX ORATIONES SUPER ELECTOS AD CATICUMENUM FACIENDUM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXX

ORATIONES SUPER ELECTOS AD CATICUMENUM FACIENDUM

 

Omnipotens sempiterne deus, pater domini nostri Iesu Christi: respicere dignare super hos famulos tuos, quos ad rudimenta fidei uocare dignatus es. Omnem caecitatem cordis ab eis expelle, dis­rumpe omnes laqueos satanae quibus fuerant conligati, aperi eis, domine, ianuam pietatis tuae; et signum sapienciae tuae inbuti omnium cupiditatum fedoribus careant, et suaui odore praeceptorum tuorum laeti tibi in aecclesia deseruiant, et proficiant de die in diem, ut idonii efficiantur accedere ad graciam baptismi tui percep­tae medicinae: per dominum nostrum. [GeV 285]

 

Praeces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et hos electos tuos crucis dominicae, cuius inpraessione signamur, uirtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta seruantes per custodiam mandatorum tuorum ad regeneracionis peruenire glo­riam mereantur: per[GeV 286]

 

Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis eciam refor­mator: propiciare populis adoptiuis ut nouo testamento sobolem noui prolis adscribe, ut filii promissionis, quod non potuerint adsequi per naturam, gaudeant se recipisse per graciam: per dominum nostrum. [GeV 287]