Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5641637

Odwiedza nas 127 gości oraz 0 użytkowników.

XXVIIII DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO QUOD TERTIA HEBDOMADA IN QUADRAGESIMA SECUNDA FERIA INITIARUM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXVIIII

DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO

QUOD TERTIA HEBDOMADA IN QUADRAGESIMA SECUNDA FERIA INITIARUM

 

Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri diuinitus instruantur, inminere cognuscite. Ideoque solicita deuotione succi­dente sequente illa feria circa oram diei sexta conuenire dignimini, ut caeleste mysterium, quo diabulus cum sua pompa distruetur et ianua regni caelestis aperitur, inculpabilem deo iubante ministerio peragere valeamus: per dominum nostrum Iesum Christum, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia saecula seculorum. Amen. [GeV 283]

 

Ut autem uenerint ad ecclesiam, scribuntur nomina infantum ab accolyto, et uocantur in ecclesia per nomina, sicut scripti sunt. Et statuuntur masculi in dexteram partem, faeminae in sinistram, Et dat orationem praesbiter super eos. [GeV 284]