Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10728072

Odwiedza nas 44 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SEPTIMA EBDOMADA V

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SEPTIMA EBDOMADA V

 

Omnipotens sempiterne deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus et prae­sentia nobis subsidia prebeas et futura: per. [GeV 278]

 

Sanctifica<ta> hoc ieuinium tuorum corda fidelium, deus mise­rator, inlustra et quibus deuotionis praestas affectum, praebe suppli­cantibus pium benignus auditum: per. [GeV 279]

 

SECRETA. Sacrificia, domine, propensius ista restaurent, quae medicinabilibus sunt instituta ieiuniis: per. [GeV 280]

 

POST COMMUNIONEM. Supplices te rogamus, domine deus noster, ut sicut nos filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et diuinae nature eius facias esse consortes: per. [GeV 281]

 

 

AD POPULUM. Uisita, quaesumus, domine, plebem tuam et corda[s] sacris decata mysteriis pietate tuere peruigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat: per. [GeV 282]