Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5648150

Odwiedza nas 92 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SEXTA EBDOMADA V

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SEXTA EBDOMADA V

 

Tribue nobis, quaesumus, domine, indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur: per: [GeV 273]

 

Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut qui mala nostra semper praeuenis miserendo, facias nos tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando: per. [GeV 274]

 

SECRETA. Sanctifica nos, quaesumus, domine, his muneribus offerendis et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribue facul­tatem: per. [GeV 275]

 

POST COMMUNIONEM. Da, quaesumus, domine, ut tanti  mysterii munus indultum non condemnatio sed sit medicina su­mentibus: per. [GeV 276]

 

AD POPULUM. Protege, domine, populum tuum et in sanctorum tuorum patrocinio confitentem perpetua defensione guberna: per. [GeV 277]