Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10647689

Odwiedza nas 387 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA IV EBDOMADA V

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA IV EBDOMADA V

 

Ieiunia, quaesumus, domine, quae sacris exequimur institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant, et tuam nobis iustitiam faciant esse placatam: per dominum. [GeV 268]

 

Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut quos ieiunia uotiua castigant ipsa quoque deuotio sancta laetificet, ut terrenis effecti­bus mitigatis facilius caelestia capiamus: per[GeV 269]

 

SECRETA. Praesta, omnipotens deus, ut ieiuniorum placatus sacrificiis remissionis tuae nos uenia prosequaris: per. [GeV 270]

 

POST COMMUNIONEM. Adesto, domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserua periculis: per. [GeV 271]

 

AD POPULUM. Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oues quas praecioso sanguine filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerare: per. [GeV 272]