Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5871759

Odwiedza nas 58 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA III EBDOMADA V

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA III EBDOMADA V

 

Praesta, quaesumus, domine, ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente: per. [GeV 263]

 

Fiat, quaesumus, domine, per gratiam tuam fructuosus nostrae deuotionis affectus, quia tunc nobis proderint suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietate: per. [GeV 264]

 

SECRETA. Concede nobis, domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem: per. [GeV 265]

 

POST COMMUNIONEM. Vegitet nos, domine, semper et innouet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernat et pro­tegat et in portum perpetuae salutis inducat: per. [GeV 266]

 

AD POPULUM. Libera, domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem, <ut> in sancta conuersatione uiuentes nullis efficiantur aduersis: per dominum. [GeV 267]