Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5943032

Odwiedza nas 69 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA II EBDOMADA V

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA II EBDOMADA V

 

Deus, qui ad imaginem tuam conditos ideo das temporalia, ut largiaris aeterna: ecclesiam tuam spiritali fecunditate  multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione celestis: per dominum. [GeV 258]

 

Adiuua nos deus salutaris noster et in sacrificio ieiuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribuas uenire gaudent<es>: per. [GeV 259]

 

SECRETA. Exaudi nos, omnipotens deus, et famulos tuos quos fidei christiane primitiis inbuisti, huius sacrifici tribuas operatione mundare: per. [GeV 260]

 

POST COMMUNIONEM. Sanctificent nos, domine, sumpta mysteria et paschalis obseruantiae sufficientem nobis tribuant facultatem: per. [GeV 261]

 

AD POPULUM. Benedictio, domine, quaesumus, in tuos fideles cupiosa diislcendat, et quam subiectis cordibus expedunt, largiter consequantur: per. [GeV 262]