Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5647979

Odwiedza nas 164 gości oraz 0 użytkowników.

XXVIII QUINTA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXVIII

QUINTA DOMINICA

QUAE PRO SCRUTINIO CELEBRATUR

 

Concede, domine, electis nostris, ut sanctis edocti mysteriis et renouentur fonte baptismatis et inter ecclesiae tuae membra numerentur: per. [GeV 254]

 

SECRETA. Exaudi nos, omnipotens deus, et famulos tuos, quos fidei christiane primitiis inbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundare: per. [GeV 255]

 

Infra canone ubi supra. Sequitur

 

POST COMMUNIONEM. Concurrat, domine, quaesumus, populus tuus et toto tibi corde subiectus obtineat, ut ab omni perturbatione securus et saluationis suae gaudia prumtus exerceat et pro regene­randis benignos exoret: per. [GeV 256]

 

AD POPULUM. Deus, qui cum salute hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia habundantiore multiplicas: respice propitius ad electionem tuam, ut paternae protectionis auxilio et regenerandos munias et renatos: per. [GeV 257]