Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640062

Odwiedza nas 105 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VII EBDOMADA IIII

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA VII EBDOMADA IIII

 

Deus, omnium misericordiarum ac totius bonitatis auctor, qui peccatorum remidia ieiuniis orationibus et aelymosinis demonstrasti: respice propitius in hanc humilitatis nostrae confessionem, ut qui inclinamur consciencia nostra, tua semper misericordia eregamur: per. [GeV 249]

 

Tua nos, domine, quaesumus, gratia et sanctis exerceat ueneranda ieiuniis <et> caelestibus mysteriis efficiat aptiores: per. [GeV 250]

 

SECRETA. Offerimus tibi, domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium et remedium inmortalitatis operentur: per. [GeV 251]

 

POST COMMUNIONEM. Percepta nobis, domine, praebeant tua sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medillam: per dominum. [GeV 252]

 

AD POPULUM. Plebem tuam, domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non uis delectationibus inpedire, spiritali facias uegere proposito; et sic rebus foueas transituriis, ut tribuas potius inherere perpetuis: per. [GeV 253]