Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10652612

Odwiedza nas 245 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA IIII EBDOMADA QUARTA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA IIII EBDOMADA QUARTA

 

Omnipotens sempiterne deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui ueniam praebis, miserire supplicibus, parce peccantibus: ut reatus nostri confessio indulgentiam ualeat percipere dilictorum: per dominum nostrum. [GeV 239]

 

Concede, misericors deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi defferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae praebe benignus auxi­lium: per. [GeV 240]

 

SECRETA. Accepta tibi sit, domine, nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam tuae consolationis obteneat: per. [GeV 241]

 

POST COMMUNIONEM. Sacramentorum benedictione saciati quae­sumus, domine, ut per haec semper mundemur a uiciis: per. [GeV 242]

 

AD POPULUM. Da plebi tuae, domine, pie semper deuotionis affectum, ut quae praua sunt respuens sancta conuersatione firmetur et a peccatis libera nullis aduersitatibus adteratur: per. [GeV 243]