Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10656751

Odwiedza nas 285 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA III EBDOMADA QUARTA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA III EBDOMADA QUARTA

 

Da, nostrae summe conditionis repa<ra>tor, ut semper decli­nemus a malis et omne quod bonum est prumta uoluntate sectemur: per dominum. [GeV 234]

 

Exercitatio ueneranda, domine, ieiunia salutaris pupuli tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat pascale mysterium et continuate deuotionis sumat augmentum: per. [GeV 235]

 

SECRETA. Purifica nos, misericors deus, ut aecclesiae tuae praeces, quae tibi grate sunt pia munera deferentis, fiant expiatis men­tibus gratiores: per. [GeV 236]

 

POST COMMUNIONEM. Caelestia dona capientibus, quesumus, domine, non ad iudicium peruenire paciaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti: per. [GeV 237]

 

AD POPULUM. Populi tui, deus, institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper tibi placatus et tuo muni­men sit securus: per. [GeV 238]