Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5865090

Odwiedza nas 60 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA II EBDOMADA IIII

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA II EBDOMADA IIII

 

Sacre nobis, quaesumus, domine, obseruationis ieiunia et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis continuum prestent auxilium: per. [GeV 229]

 

Proficiat, quaesumus, domine, plebi tibi decata pie deuotionis affectus, ut sacris actionibus herudita, quanto maiestati tuae fit gratior, tanto donis potiora augeatur: per. [GeV 230]

 

SECRETA. Cunctis nos, quaesumus, domine, reatibus et periculis propitiatus absolue, quos tantis mysteriis tribues esse consortes: per dominum. [GeV 231]

 

POST COMMUNIONEM. Diuini satiati muneris largitate quaesumus, domine deus noster, ut in huius semper participatione uiuamus: per. [GeV 232]

 

AD POPULUM. Tueatur, quaesumus, domine, dextera tua po­pulum deprecantem et purificatum dignanter herudiat, ut conso­lationem praesenti ad futura bona proficiat: per. [GeV 233]