Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640435

Odwiedza nas 65 gości oraz 0 użytkowników.

XXVII OUARTA DOMINICA PRO SCRUTINIO II

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXVII

OUARTA DOMINICA

PRO SCRUTINIO II

 

Omnipotens sempiterne deus, aecclesiam tuam spiritali iocunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regenera­tione caelestis: per. [GeV 225]

 

SECRETA. Remedii sempiterni munera, domine, laetantes offerimus suppliciter exorantes, ut eadem nos et digni uenerari et pro saluandis congruenter exhibere [per] perficias: per. [GeV 226]

 

Infra canone ut supra. Sequitur

 

POST COMMUNIONEM. Tu semper, quaesumus, domine, tuam adtolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, tu guberna perpetua bonitate saluandam: per. [GeV 227]

 

AD POPULUM. Tu famulis tuis, quaesumus, domine, bonis moris placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint et tua ualeant beneficia promereri: per. [GeV 228]