FERIA SEPTIMA EBDOMADA III
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut dignitas conditionis humane per inmoderantiam sauciata medicinalis parssimoniae studio reformemur: per dominum. [GeV 220]
Auge fidem tuam, domine, quaesumus, miseratus in nobis, qualiter pietatis tuae subsidia non negabis, quibus integre contuleris firmitatem: per. [GeV 221]
SECRETA. Domine deus noster, qui in his potius craeaturis, quas ad fragilitatis nostrae subsidium condedisti, tuo <quo>que nomine munera iussisti decanda constitui: tribue, quaesumus, ut et uite nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum: per. [GeV 222]
POST COMMUNIONEM. Quod ore sumpsimus, domine, mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum: per. [GeV 223]
AD POPULUM. Esto, quaesumus, domine, propitius plebi tuae, ut quae tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum: per dominum. [GeV 224]