Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864896

Odwiedza nas 87 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SEXTA EBDOMADA III

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SEXTA EBDOMADA III

 

Praesta, quaesumus, domine, ut obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente: per. [GeV 215]

 

Concede, quaesumus, domine, fragilitate nostrae sufficientiam conpetentem, ut suae reparationis effectum et pia conuersatione recenseat et cum exultatione suscipiat: per. [GeV 216]

 

SECRETA. Accepta tibi sint, domine, quaesumus, nostri dona ieiunii, quae expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempi­terna promissa perducant: per. [GeV 217]

 

POST COMMUNIONEM. Hos, domine, quos reficis sacramentis, adtolle benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus: per. [GeV 218]

 

AD POPULUM. Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio copiosa disceridat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur: per. [GeV 219]