Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10767707

Odwiedza nas 170 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA IV EBDOMADA III

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA IV EBDOMADA III

 

Deus, qui nos formam humilitatis ieiunando et orando unige­niti tui domini nostri imitatione docuisti, concede, quaesumus, ut quod ille iugi ieiuniorum continuatione conpleuit, nos quoque per partes dierum facias adimplere: per. [GeV 210]

 

Da nobis, domine, quaesumus, obseruantiam legitima deuotione perfectam, ut refrenatione carnalis alimoniae sancta tibi conuersatione placeamus: per. [GeV 211]

 

SECRETA. Deus, de cuius gratiae rore discendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus, ut in eorum traditione sollemniter honoranda conpedens deferamus obsequium: per. [GeV 212]

 

POST COMMUNIONEM. Percipientes, domine, gloriosa mysteria referimus gratias, quod in terris positus iam caelestium praestas esse particepes: per. [GeV 213]

 

AD POPULUM. Defende, domine, familiam tuam ut toto tibi corde prostrata et ab hostium tuere formidine; nec bona tua difficulter inueniant, pro quibus et sancti tui et angelicae[t] tibi supplicant potestates: per. [GeV 214]