Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5641567

Odwiedza nas 65 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA III EBDOMADA TERTIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA III EBDOMADA TERTIA

 

Prosequere nos, omnipotens deus, et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque uiciis cessare concede: per dominum. [GeV 205]

 

Da, quaesumus, domine, rex aeternae cunctorum, ut sacrae nos purificatos ieiunio senceris quoque mentibus ad tua sancta uentura facias peruenire: per. [GeV 206]

 

SECRETA. Ut accepta sint, domine, nostra ieiunia, praesta nos, quaesumus, huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre: per. [GeV 207]

 

POST COMMUNIONEM. Sacramenti tui, domine, ueneranda per­emptio et mistico nos mundet effectu et perpetua uirtute defendat: per. [GeV 208]

 

AD POPULUM. Concede, misericors deus, ut deuotus tibi populus semper existat et de tua clementia quod ei prosit in desinenter obteneat: per. [GeV 209]