Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640446

Odwiedza nas 82 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SECUNDA EBDOMADA III

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SECUNDA EBDOMADA III

 

Conserua, domine, familiam tuam bonis semper operibus eru­ditam, et sic praesentibus consolare subsidiis, ut ad superna perdu­cas dona propitius: per. [GeV 200]

 

Da, quaesumus, omnipotens deus, + ut abstinentiae nostrae restaurationis exordiis conpetentem dignis praecurramus officiis: per. [GeV 201]

 

SECRETA. Haec nos beata mysteria, deus, principia sua aptos efficiant recensire: <per.>

Infra actionem ut supra. Sequitur [GeV 202]

 

POST COMMUNIONEM. Quos ieiunia uotiua castigant tua, domine, sacramenta purificent, ut terrenis affectibus mitigatis faci lius caelestia capiamus: per. [GeV 203]

 

AD POPULUM. Gratias tibi referat, domine, corde subiecto tua semper aecclesia; et consequenter obteneat, et obseruationis anti­quas iugiter recensendo proficiat in futurum: per. [GeV 204]