XXVI TERTIA DOMINICA QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXVI

TERTIA DOMINICA

QUAE PRO SCRUTINIIS ELECTORUM CELEBRATUR

 

Da, quaesumus, domine, electis nostris dignis adque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitate pristinae quam originali transgressione perdiderant, per tuam gloriam reformentur: per. [GeV 193]

 

SECRETA. Miseracio tua, deus, ad haec percipienda misteria famulos tuos, quaesumus, et praeueniat conpetenter et deuota conuersatione perducat: per. [GeV 194]

 

INFRA CANONE, UBI DICIT Memento, domine, famulorum famularumquae tuarum, qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui, et omnium circumadstantium. Et tacis. Et recitantur nomina utrorum et mulierum, qui ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras: Quorum tibi fides cognita. [GeV 195]

 

ITEM INTRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem, domine, ut propitius suscipias deprecamur, quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam uitam et beatum gratiae tuae dinumerare elegere atque uocare dignatus es: per Christum. [GeV 196]

 

Et recitantur nomina electorum. Postquam recensita fuerint, dicis: Hos, domine, fonte baptismatis innouandos spiritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudine poscimus praeparari: per. [GeV 197]

 

POST COMMUNIONEM. Adesto, domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut quos sacramentis aeternitatis institues, eosdem protegas dignanter aptandos: per. [GeV 198]

 

 

AD POPULUM. Suppliciter, domine, sacra familia munus tuae miserationes expectat; concede, quaesumus, ut quod te iubente desiderat, te largiente percipiat: per. [GeV 199]