Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5648179

Odwiedza nas 124 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VII EBDOMADA II

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA VII EBDOMADA II

 

Subueni, domine, seruis tuis pro sua iugiter iniquitate gementi¬bus, mentesque nostras terrenis affectibus praegrauatas medici¬nalibus tribue exhonerare ieiuniis, et corporis affectionem corrobora: per dominum. [GeV 188]

 

Deus, qui profundo consilio prospiciendo mortalibus sancta instituisti ieiunia, quibus corda languentium salubriter curarentur: tu animam nostram corpusque castifica, corporis animaeque saluator, aeternae felicitatis benigne largitur: per dominum. [GeV 189]

 

SECRETA. Domine deus noster, in cuius spiritalibus castris militat laudanda subrietas, abstinentia fructuosa et casti pectoris opulenta frugalitas: ieiunantium uota clementer adsume et fidelibus postulatis consueta pietate succurre: per. [GeV 190]

 

POST COMMUNIONEM. Sacrae nobis, quaesumus, domine, mense libatio et piae conuersationis augmentum et tuae propitiationis con¬tinuum praestet auxilium: per dominum nostrum . [GeV 191]

 

 

AD POPULUM. Inplorantes, domine, misericordiam fideles po¬pulos propitius intuere; qui praeter te alium non nouerunt, tuis semper beneficiis glorientur: per. [GeV 192]