Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864797

Odwiedza nas 21 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VI EBDOMADA II

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA VI EBDOMADA II

 

Ad hostes nostros, domine, superandos praesta, quaesumus, ut auxilium tuum ieiuniis tibi placitis et bonis operibus inpetremus: per dominum. [GeV 183]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutare corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exo­ramus, ut pia ieiunantium praecatione placatus et temporalia nobis subsidia praebeas et eterna: per. [GeV 184]

 

SECRETA. Efficiatur haec hostia, domine, quaesumus, sollempnibus grata ieiuniis, ut et tibi fiat acceptior, purificatis mentibus immolemur: per. [GeV 185]

 

POST COMMUNIONEM. Preueniant nobis, domine, quaesumus, diuina tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu: per. [GeV 186]

 

AD POPULUM. Adesto, domine, propicius plebi tuae, et tempo¬rali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere: per. [GeV 187]