Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5865107

Odwiedza nas 80 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA QUARTA EBDOMADA II

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA QUARTA EBDOMADA II

 

Deus, qui per uerbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, presta, quaesumus, ut sancto ieiunio et tibi toto simus corde subiecti et in tua nobis efficiamus praece concordes: per dominum. [GeV 178]

 

Praesta nobis, domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut ieiuniis et orationibus conuenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis: per. [GeV 179]

 

SECRETA. Praesenti sacrificio nomine tuo nos, domine, ieiunia decata sanctificent, et quod obseruantia nostra profitetur extrin­secus, interius operetur effectus: per. [GeV 180]

 

POST COMMUNIONEM. Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et sacre nos deditos faciat seruituti et tuam nobis opem semper adquirat: per. [GeV 181]

 

AD POPULUM. Adesto, domine, famulis tuis et opem tuam largire poscentibus, ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur, et grata restaures et restaurata conserues: per. [GeV 182]