Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10740412

Odwiedza nas 125 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA TERCIA EBDOMADA SECUNDA

 

Deus, qui ob ammarum medillam ieiunii deuotione castigare corpora praecipisti, concede, ut corda nostra ita pietates tuae ualeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis: per. [GeV 173]

Inploramus, domine, clementiam tuam, ut haec diuina ieiuniorum subsidia a uiciis expiatus ad festa uentura nos praeparent: per. [GeV 174]

SECRETA. Praesentibus sacrificiis, domine, ieiunia nostra sanc­tifica ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur: per. [GeV 175]

POST COMMUNIONEM. Dilitias, domine, mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus ieiunando copiosius saginamur: per. [GeV 176]

AD POPULUM. Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta et desideranter expectare uentura, ut mysteriis quibus renati sunt permanentes ad nouam uitam his operibus perducantur: per. [GeV 177]