Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864760

Odwiedza nas 144 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SECUNDA EBDOMADA II

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SECUNDA EBDOMADA II

 

Tuis, quaesumus, domine, adesto supplicibus, et inter mun­danae prauitates insidias fragilitatem nostram sempiterna pietatem prosequere: per dominum. [GeV 168]

Ecclesiam tuam, domine, perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbidinis constituta et praesenti iocunditate respiret et aeternae beatitudinis <dona> percipiat: per. [GeV 169]

SECRETA. Concede nobis haec, quaesumus, domine, frequentare mysteria, quia quotiens huius hostiae caelebratio commemoratur opus nostrae redemptionis exercitum: per. [GeV 170]

POST COMMUNIONEM. Praecepta, domine, sancta nos adiuuent et suis repleant institutis: per. [GeV 171]

AD POPULUM. Populum tuum, domine, quaesumus, ad te toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tueris sincera mente deuotos: per. [GeV 172]