XXIIII ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXIIII

ITEM ORATIONES ET PRAECES AD MISSA

 

Exaudi, domine, supplicum praeces et deuoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis perturbationibus inpediti liberem seruitutem tuis semper exhibeamus officiis: per. [GeV 157]

 

SECRETA. Tuis, domine, quaesumus, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus: per. [GeV 158]

 

Uere dignum: qui rationabilem creaturam, ne[c] temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris herudi<re>, et nec castigationem deficiant nec prosperitatibus insolescant, sunt hoc potius fiat eius gloriosa deuotio, quo nullis aduersitatibus obruta superetur: per quem maiestatem tuam. [GeV 159]

 

INFRA ACTIONEM. Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulis tuis, quos ad presbyterii uel diaconatus gradus promouere dignatus es, quaesumus, domine, placatus suscipias: et quod eis diuino munere contulisti, in eis propitius tua dona custodi: per Christum dominum nostrum. Quam. [GeV 160]

 

POST COMMUNIONEM. Hos quos reficis, domine, sacramentis adtolle benignus auxiliis, et tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus: per. [GeV 161]

 

AD PLEBEM. Da quaesumus domine populis christianis et quos profitentur agnoscere et [ad] caeleste munus diligere quod frequentant. Per dominum. [GeV 162]