Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5864753

Odwiedza nas 137 gości oraz 0 użytkowników.

XXII AD ORDINANDOS DIACONOS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XXII

AD ORDINANDOS DIACONOS

 

Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconatus uocare dignatur, bene­dictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationes adulte propitius dona conseruet. Oremus. [GeV 150]

 

SEQUITUR ORATIO. Domine deus, preces nostras clementer exaudi, ut quaesumus nostro sunt gerenda seruitio, tuo benignus prosequaris auxilio; et quos sacris ministeriis exequendis pro nostram intellegentiam credimus offerendos, tua potius electione iustifices: <per.> [GeV 151]

 

CONSECRATIO. Adesto, quaesumus, omnipotens deus, honorum datum, ordinum dis tributorum, officiorumquae dispositor. Qui in te manens innouas omnia et cuncta disponis per uerbum uirtutem sapientiamquae tuam Iesum Christum filium tuum domi­num nostrum, sempiternam prouidentiam praeparas et singulis quibusque temporalium aptanda dispensas. Cuius corpus, ecclesiam tuam caelestium gratiarum uarietate distincta suorumque conexa discrecione membrorum, per legem totius mirabilem conpagis uni­tam, in augmentum templi tui crescere delatarequae largiris; sacri muneris seruientem trinis gradibus ministrorum nomine tuo militare constitue<n>s, electi<s> ab initio Leui filiis, qui mysticis operatio­nibus domus tuae fidelibus excupies permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possederent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, domine, plagatus intende, quos tuis sacris seruiturus in officium diaconii suppliciter dedicamus.

Et nos quidem tamquam homines diuini sensus et summe rationis ign[or]are horum uitam quantum possumus aestimamus. Te, aeter­ne domine, quae a nobis sint ignota non transeunt, te nota non fallunt. Tu cognitor pectorum, tu scrutator es animarum, tu ueraciter in eis caeleste potes adhibere iudicium et uelut indignis donare que poscimus. Emitte in eos, quaesumus, domine, spiritum sanctum, quo in opus ministerii fideliter exequendi muneri septiformis tuae gratiae roborentur. Habundet in eis totius forma uirtutis, auctoritas modesta, pudor constans innocentiae et spiritalis obseruantia dis­ciplinae. In moribus <eorum> praecepta tua fulgeant, ut sui casti­tates exemplo imitatione sanctae plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentis in Christo firmi et sta biles perseuerent, dignusque successibus de infere<ori> gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur: per. [GeV 152]