XX ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

XX ORDO QUALITER IN ROMANA SEDIS APOSTOLICAE ECCLESIA PRAESBITERI DIACONI UEL SUBDIACONI ELIGENDI SUNT

 

Mensis primis IIII, VII et X sabbatorum die in XII lectiones ad sanctum Petrum, ubi Missas caelebrantur, postquam antephonam ad introitum dixerint, data oratione adnuntiat pontifex in populo dicens: [GeV 140]

 

Auxiliante domino deo et saluatore nostro Iesu Christo

iterum dicit:

Auxiliante domino deo et saluatore nostro Iesu Christo elegimus in ordine diaconi siue praesbyterii illum subdiaconum siue diaconum de titulum illum. Si quis autem habet aliquid contra hos uiros, pro deo et propter deum cum fiducia exeat et dicat. Uerumtamen memor sit communionis suae. [GeV 141]

 

Et post modicum interuallum mox incipiunt omnes Kyrie eleison cum laetania. Hac expleta ascendunt ipsi electi ad sedem pontifices, et benedicit eos a quo uocati sunt, et discendunt. Stant in ordines suos benedictione percepta. Per dominum. Sequitur oratio de benedictione. Require ipsam in quarto aut x mense. [GeV 142]

 

AD ORDINANDUS PRAESBYTEROS. Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad praesbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet, et que eius dignatione suscipiunt, eius exequantur auxilio: per dominum. [GeV 143]

 

Exaudi nos, deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti spiritus et gratiae sacerdotalis effunde uirtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consegrandos, perpetua muneris tui largitate consequantur: per. [GeV 144]

 

CONSECRATIO. Domine sanctae pater omnipotens aeternae deus, honorum omnium dignitatum quae tibi militant distributor; per quem proficiunt uniuersa; per quem cuncta firmantur, amplifica[n]tes semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotalis gradus et officia laeuitarum sacramentis misticis instituta creuerunt; ut cum pontificis sumus regendis populis praeficissis, ad eorum societates et operis adiumentum sequentes ordinis uiros et secundae dignitatis elegeris. Sic in herimo per lxx uirorum prudentium mentis Moyse spiritu propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernauit. Sic et Heleazaro et Ithamar, filiis Aaron, paterne plenitudinis habundantiam transfudisti, et ad hostias salutaris <et frequentioris> officia sacramenta sufficeret meritum sacerdotum. Ac providentiae, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addedisti, quibus illi[s] orbem totum secundis praedicatoribus impleuerunt. Quapropter infirmitate quoque nostrae, domine, quaesumus, haec adiumenta largire; qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his plurius indigimus. Da, quaesumus, omnipotens pater, in hos famulos tuos praesbiterii dignitatem. Innoua in uisceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum ad te, deus, secundum meriti munus obteneant, censuramquae murum exemple suae conuersationis insinuent. Sint prouidi coopera­tores nostri ordinis. Luceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationes sibi credite reddituri aeternae beatitudinis premia consequantur: <per.> [GeV 145]

 

CONSUMMACIO PRAESBYTERI. Sit nobis, fratres, communis oratio, ut hii qui in adiutorium et utilitatem uestrae salutis eleguntur, praesbyteratus benedictionem deuinae indulgentiam muneris con­sequantur, ut sancti spiritus sacerdotalia dona priuilegio uirtutum, ne inparis loco depraehendantur, obteneant: per suum: per. [GeV 147]

 

ITEM BENEDICTIO. Sanctificationum omnium auctor, cuius uera consecratio, cuius plena benedictio est: tu, domine, super hos famulos tuos, quos praesbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut grauitate actuum et censura uidendi probent se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit: ut in lege tua die ac nocte, omnipotens, meditantes quod elegerent et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur; iustitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant et exemplo probent, admonitionem confirment: ut purum adque inmaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tue. corpus et sanguinem filii tui inmaculata benedictione transformentur, et inuiolabile caritate in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iustitiae aeternae iudicii constantia pura, fide plena, spiritu sancto pleni persoluant: per. [GeV 148]