Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1895
Odsłon artykułów:
5640540

Odwiedza nas 137 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SEPTIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA SEPTIMA

 

Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positus iam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista qua uiuimus nos uita guberna, ut ad illam in qua ipse es luce perducas: per dominum nostrum. [GeV 129]

 

Reparet nos, quaesumus, domine, semper et innouet tuae prouidentiae pietatis, que fragilitatem nostram et inter mundi tempestates protegat et gubernet et in portum perpetuae salutis inducat: per. [GeV 130]

 

SECRETA. Haec, quae nos reparent, quaesumus, domine, beata mysteria suo munere dignus efficiant: per dominum. [GeV 131]

 

POST COMMUNIONEM. Perpetuo, domine, fauore prosequere, quos reficis diuino mysterio; et <quos> inbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis: per. [GeV 132]

 

AD POPULUM. Fideles tuos, domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua uoluntate nunquam faciat discrepare et tuis semper indulgeant beneficiis gratulare: per. [GeV 133]