Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3993268

Odwiedza nas 143 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA TERTIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

FERIA TERTIA

 

Da quaesumus, domine, nostrae affectus ieiunii<s> salutare, ut castigatio carnalis adsumpta ad nostrarum uegitationem transeat animarum: per dominum. [GeV 114]

 

Cordibus nostris, quaesumus, domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamur, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excesso: per. [GeV 115]

 

SECRETA. Suscipe, creator omnipotens deus, que ieiunantes de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro temporali nobis conlata presidia ad uitam conuerte propitiatus aeternam: per. [GeV 116]

 

POST COMMUNIONEM. Sumpsimus, domine, caelebritatis annuae uotiva sacramenta; praesta, quaesumus, ut temporalis uitae nobis remedio praeueniant et aeterna: per. [GeV 117]

 

AD POPULUM. Respice, domine, propicius ad plebem tuam et quam diuinis tribues proficere sacramentis, ab omnibus absolue peccatis: per dominum nostrum. [GeV 118]