Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3798543

Odwiedza nas 127 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

FERIA SECUNDA IN QUADRAGESIMO

 

Sanctifica, domine, quaesumus, nostra ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum: per dominum. [GeV 109]

 

Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutare er corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et aeterna: per. [GeV 110]

 

SECRETA. Accepta tibi sit, domine, nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obteneat: per dominum nostrum. [GeV 111]

 

POST COMMUNIONEM. Quaesumus, omnipotens deus, ut inter eius numeremur membra, cuius corpore communicamus et san­guinem: per. [GeV 112]

 

AD POPULUM. Esto, domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere: per. [GeV 113]